Katarsis

演唱:New York Polyphony、Andrew Smith
Incipit lamentatione Ieremiae prophetae:
Quomodo sedet sola civitas plena populo!
Facta est quasi vidua domina gentium,
Princeps provinciarum facta est sub tributo.
Plorans ploravit, plorans in nocte
Et lacrimae eius in maxillis eius:
Non est qui consoletur eam, ex omnibus caris eius,
Omnes amici eius spreverunt eam
Et facti sunt ei inimici.
Plorans ploravit in nocte.
Viae Sion lugent eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem:
Omnes portae eius destructae, sacerdotes eius gementes:
Virgines squalidae, et ipsa oppressa amaritudine.
O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte
Si est dolor sicut dolor meus!
Quoniam vindemiavit me,
Ut locutus est Dominus in die irae furoris sui.
De excelso misit ignem in ossibus meis,
Et erudivit me: expandit rete pedibus meis:
Convertit me retrorsum: posuit me desolatum,
Tota die maerore confectam.
Ierusalem, Ierusalem, convertere ad Dominum Deum tuum.
Lamentations 1:1–2, 4, 12–13

你可能喜欢